monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > csg51.136 > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 56
Fecitque quae non fecerunt patres eius, et patres patrum illius. Nullus enim regnum Syriae ita vastavit Aegyptum; et omnes eorum divitias dissipavit; et callidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant, sua fraude subverteret. Haec Porphyrius sequens, Sutorium sermone laciniosissimo prosecutus est, quae nos brevi compendio diximus. Nostri autem et melius interpretantur, et rectius: quod in fine mundi haec sit facturus Antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est, de populo Iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum, et brachia pugnantis populi Romani expugnentur ab eo, et conterantur: et hoc faciet quia simulabit se ducem esse foederis, hoc est, Legis et Testamenti Dei.